- FALCIDIA Lex
- FALCIDIA Lexlata est a P. Falcidio Tribuno Pl. Cu. Domitio Calvino II. C. Asinio Pollione Coss. A. U. C. 713. Cuius haec capita a Iurisconsultis memorantur: Qui cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ius potestasque esto, ut hac lege licebit. Quicumque civis Rom. post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Romano pecuniam iure publico dare, legare volet, ius potestasque esto, dum ita detur, ut ne minus, quam quartam partem hereditatis ex eo testamento haredes capiant. Eis quibus ita datum legatum erit eam pecuniam sine freude sua capere liceto: isque haeres qui cam pecuniam dare iussus damnatusve erit, eam pecuniam debeto dare, quâ damnatus est. Si quis aliter, quam hac lege liceat, pecuniam dederit, legaverit, heredi quartam partem eius pecuniae, quae data legata erit, ex eo testamento retinere liceto, Paulus l. I. ff. ad leg. Falcid. Euseb. in Chron. qui tamen latam fuisse scribit, ut quarta pars tum demum heredibus superesset, si quatuor aut minus essent: quod in Iurisconsult. libb. nusquam reperias: Tum et huius verba refert Dio l. 48. Ut haeres quartam partem honorum sibirelictovum, si graviter oneratus sit legatis, accipiat: cetera legatariis relinquat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.